-
fili mi si spoponderis pro amico tuo defixisti apud
extraneum manum tuam
-
inlaqueatus es verbis oris tui et captus propriis sermonibus
-
fac ergo quod dico fili mi et temet ipsum libera quia
incidisti in manu proximi tui discurre festina suscita amicum
tuum
-
ne dederis somnum oculis tuis nec dormitent palpebrae tuae
-
eruere quasi dammula de manu et quasi avis de insidiis
aucupis
-
vade ad formicam o piger et considera vias eius et disce
sapientiam
-
quae cum non habeat ducem nec praeceptorem nec principem
-
parat aestate cibum sibi et congregat in messe quod comedat
-
usquequo piger dormis quando consurges ex somno tuo
-
paululum dormies paululum dormitabis paululum conseres
manus ut dormias
-
et veniet tibi quasi viator egestas et pauperies quasi vir
armatus
-
homo apostata vir inutilis graditur ore perverso
-
annuit oculis terit pede digito loquitur
-
pravo corde machinatur malum et in omni tempore iurgia
seminat
-
huic extemplo veniet perditio sua et subito conteretur nec
habebit ultra medicinam
-
sex sunt quae odit Dominus et septimum detestatur anima
eius
-
oculos sublimes linguam mendacem manus effundentes innoxium
sanguinem
-
cor machinans cogitationes pessimas pedes veloces ad
currendum in malum
-
proferentem mendacia testem fallacem et eum qui seminat
inter fratres discordias
-
conserva fili mi praecepta patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
-
liga ea in corde tuo iugiter et circumda gutturi tuo
-
cum ambulaveris gradiantur tecum cum dormieris custodiant
te et evigilans loquere cum eis
-
quia mandatum lucerna est et lex lux et via vitae
increpatio disciplinae
-
ut custodiant te a muliere mala et a blanda lingua
extraneae
-
non concupiscat pulchritudinem eius cor tuum nec capiaris
nutibus illius
-
pretium enim scorti vix unius est panis mulier autem viri
pretiosam animam capit
-
numquid abscondere potest homo ignem in sinu suo ut
vestimenta illius non ardeant
-
aut ambulare super prunas et non conburentur plantae eius
-
sic qui ingreditur ad mulierem proximi sui non erit mundus
cum tetigerit eam
-
non grandis est culpae cum quis furatus fuerit furatur enim
ut esurientem impleat animam
-
deprehensus quoque reddet septuplum et omnem substantiam
domus suae tradet
-
qui autem adulter est propter cordis inopiam perdet animam
suam
-
turpitudinem et ignominiam congregat sibi et obprobrium
illius non delebitur
-
quia zelus et furor viri non parcet in die vindictae
-
nec adquiescet cuiusquam precibus nec suscipiet pro
redemptione dona plurima