-
audite filii disciplinam patris et adtendite ut sciatis
prudentiam
-
donum bonum tribuam vobis legem meam ne derelinquatis
-
nam et ego filius fui patris mei tenellus et unigenitus
coram matre mea
-
et docebat me atque dicebat suscipiat verba mea cor tuum
custodi praecepta mea et vives
-
posside sapientiam posside prudentiam ne obliviscaris neque
declines a verbis oris mei
-
ne dimittas eam et custodiet te dilige eam et servabit te
-
principium sapientiae posside sapientiam et in omni
possessione tua adquire prudentiam
-
arripe illam et exaltabit te glorificaberis ab ea cum eam
fueris amplexatus
-
dabit capiti tuo augmenta gratiarum et corona inclita
proteget te
-
audi fili mi et suscipe verba mea ut multiplicentur tibi
anni vitae
-
viam sapientiae monstravi tibi duxi te per semitas
aequitatis
-
quas cum ingressus fueris non artabuntur gressus tui et
currens non habebis offendiculum
-
tene disciplinam ne dimittas eam custodi illam quia ipsa
est vita tua
-
ne delecteris semitis impiorum nec tibi placeat malorum via
-
fuge ab ea ne transeas per illam declina et desere eam
-
non enim dormiunt nisi malefecerint et rapitur somnus ab
eis nisi subplantaverint
-
comedunt panem impietatis et vinum iniquitatis bibunt
-
iustorum autem semita quasi lux splendens procedit et
crescit usque ad perfectam diem
-
via impiorum tenebrosa nesciunt ubi corruant
-
fili mi ausculta sermones meos et ad eloquia mea inclina
aurem tuam
-
ne recedant ab oculis tuis custodi ea in medio cordis tui
-
vita enim sunt invenientibus ea et universae carni sanitas
-
omni custodia serva cor tuum quia ex ipso vita procedit
-
remove a te os pravum et detrahentia labia sint procul a te
-
oculi tui recta videant et palpebrae tuae praecedant
gressus tuos
-
dirige semitam pedibus tuis et omnes viae tuae stabilientur
-
ne declines ad dexteram et ad sinistram averte pedem tuum a
malo