-
fili mi adtende sapientiam meam et prudentiae meae inclina
aurem tuam
-
ut custodias cogitationes et disciplinam labia tua
conservent
-
favus enim stillans labia meretricis et nitidius oleo guttur
eius
-
novissima autem illius amara quasi absinthium et acuta quasi
gladius biceps
-
pedes eius descendunt in mortem et ad inferos gressus illius
penetrant
-
per semitam vitae non ambulat vagi sunt gressus eius et
investigabiles
-
nunc ergo fili audi me et ne recedas a verbis oris mei
-
longe fac ab ea viam tuam et ne adpropinques foribus domus
eius
-
ne des alienis honorem tuum et annos tuos crudeli
-
ne forte impleantur extranei viribus tuis et labores tui
sint in domo aliena
-
et gemas in novissimis quando consumpseris carnes et corpus
tuum et dicas
-
cur detestatus sum disciplinam et increpationibus non
adquievit cor meum
-
nec audivi vocem docentium me et magistris non inclinavi
aurem meam
-
paene fui in omni malo in medio ecclesiae et synagogae
-
bibe aquam de cisterna tua et fluenta putei tui
-
deriventur fontes tui foras et in plateis aquas tuas divide
-
habeto eas solus nec sint alieni participes tui
-
sit vena tua benedicta et laetare cum muliere adulescentiae
tuae
-
cerva carissima et gratissimus hinulus ubera eius inebrient
te omni tempore in amore illius delectare iugiter
-
quare seduceris fili mi ab aliena et foveris sinu alterius
-
respicit Dominus vias hominis et omnes gressus illius
considerat
-
iniquitates suae capiunt impium et funibus peccatorum
suorum constringitur
-
ipse morietur quia non habuit disciplinam et multitudine
stultitiae suae decipietur