-
verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua
-
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum
meorum
-
ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad
delendos reges
-
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum
secretum est ubi regnat ebrietas
-
ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam
filiorum pauperis
-
date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo
-
bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non
recordentur amplius
-
aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui
pertranseunt
-
aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et
pauperem
-
aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis
finibus pretium eius
-
beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit
-
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae
suae
-
deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio
manuum suarum
-
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem
suum
-
vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis
et cibaria ancillis suis
-
zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum
plantavit vineam
-
heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit
brachium suum
-
teth gustavit quia bona est negotiatio eius non
extinguetur in nocte lucerna illius
-
ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius
adprehenderunt fusum
-
caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad
pauperem
-
lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes
enim domestici eius vestiti duplicibus
-
mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura
indumentum eius
-
nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum
senatoribus terrae
-
samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit
Chananeo
-
ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die
novissimo
-
phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua
eius
-
sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non
comedet
-
coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt
vir eius et laudavit eam
-
res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa
es universas
-
sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens
Dominum ipsa laudabitur
-
thau date ei de fructu manuum suarum et laudent eam in
portis opera eius