-
fili mi ne obliviscaris legis meae et praecepta mea
custodiat cor tuum
-
longitudinem enim dierum et annos vitae et pacem adponent
tibi
-
misericordia et veritas non te deserant circumda eas gutturi
tuo et describe in tabulis cordis tui
-
et invenies gratiam et disciplinam bonam coram Deo et
hominibus
-
habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo et ne innitaris
prudentiae tuae
-
in omnibus viis tuis cogita illum et ipse diriget gressus
tuos
-
ne sis sapiens apud temet ipsum time Dominum et recede a
malo
-
sanitas quippe erit umbilico tuo et inrigatio ossuum tuorum
-
honora Dominum de tua substantia et de primitiis omnium
frugum tuarum
-
et implebuntur horrea tua saturitate et vino torcularia
redundabunt
-
disciplinam Domini fili mi ne abicias nec deficias cum ab
eo corriperis
-
quem enim diligit Dominus corripit et quasi pater in filio
conplacet sibi
-
beatus homo qui invenit sapientiam et qui affluit prudentia
-
melior est adquisitio eius negotiatione argenti et auro
primo fructus eius
-
pretiosior est cunctis opibus et omnia quae desiderantur
huic non valent conparari
-
longitudo dierum in dextera eius in sinistra illius
divitiae et gloria
-
viae eius viae pulchrae et omnes semitae illius pacificae
-
lignum vitae est his qui adprehenderint eam et qui tenuerit
eam beatus
-
Dominus sapientia fundavit terram stabilivit caelos
prudentia
-
sapientia illius eruperunt abyssi et nubes rore concrescunt
-
fili mi ne effluant haec ab oculis tuis custodi legem atque
consilium
-
et erit vita animae tuae et gratia faucibus tuis
-
tunc ambulabis fiducialiter in via tua et pes tuus non
inpinget
-
si dormieris non timebis quiesces et suavis erit somnus
tuus
-
ne paveas repentino terrore et inruentes tibi potentias
impiorum
-
Dominus enim erit in latere tuo et custodiet pedem tuum ne
capiaris
-
noli prohibere benefacere eum qui potest si vales et ipse
benefac
-
ne dicas amico tuo vade et revertere et cras dabo tibi cum
statim possis dare
-
ne moliaris amico tuo malum cum ille in te habeat fiduciam
-
ne contendas adversus hominem frustra cum ipse tibi nihil
mali fecerit
-
ne aemuleris hominem iniustum nec imiteris vias eius
-
quia abominatio Domini est omnis inlusor et cum simplicibus
sermocinatio eius
-
egestas a Domino in domo impii habitacula autem iustorum
benedicentur
-
inlusores ipse deludet et mansuetis dabit gratiam
-
gloriam sapientes possidebunt stultorum exaltatio ignominia