-
viro qui corripientem dura cervice contemnit repentinus
superveniet interitus et eum sanitas non sequitur
-
in multiplicatione iustorum laetabitur vulgus cum impii
sumpserint principatum gemet populus
-
vir qui amat sapientiam laetificat patrem suum qui autem
nutrit scorta perdet substantiam
-
rex iustus erigit terram vir avarus destruet eam
-
homo qui blandis fictisque sermonibus loquitur amico suo
rete expandit gressibus eius
-
peccantem virum iniquum involvet laqueus et iustus laudabit
atque gaudebit
-
novit iustus causam pauperum impius ignorat scientiam
-
homines pestilentes dissipant civitatem sapientes avertunt
furorem
-
vir sapiens si cum stulto contenderit sive irascatur sive
rideat non inveniet requiem
-
viri sanguinum oderunt simplicem iusti quaerunt animam
eius
-
totum spiritum suum profert stultus sapiens differt et
reservat in posterum
-
princeps qui libenter audit verba mendacii omnes ministros
habebit impios
-
pauper et creditor obviam fuerunt sibi utriusque
inluminator est Dominus
-
rex qui iudicat in veritate pauperes thronus eius in
aeternum firmabitur
-
virga atque correptio tribuet sapientiam puer autem qui
dimittitur voluntati suae confundet matrem suam
-
in multiplicatione impiorum multiplicabuntur scelera et
iusti ruinas eorum videbunt
-
erudi filium tuum et refrigerabit te et dabit delicias
animae tuae
-
cum prophetia defecerit dissipabitur populus qui custodit
legem beatus est
-
servus verbis non potest erudiri quia quod dicis
intellegit et respondere contemnit
-
vidisti hominem velocem ad loquendum stulti magis speranda
est quam illius correptio
-
qui delicate a pueritia nutrit servum suum postea illum
sentiet contumacem
-
vir iracundus provocat rixas et qui ad indignandum facilis
est erit ad peccata proclivior
-
superbum sequitur humilitas et humilem spiritu suscipiet
gloria
-
qui cum fure partitur odit animam suam adiurantem audit et
non indicat
-
qui timet hominem cito corruet qui sperat in Domino
sublevabitur
-
multi requirunt faciem principis et a Domino iudicium
egreditur singulorum
-
abominantur iusti virum impium et abominantur impii eos
qui in recta sunt via