-
fugit impius nemine persequente iustus autem quasi leo
confidens absque terrore erit
-
propter peccata terrae multi principes eius et propter
hominis sapientiam et horum scientiam quae dicuntur vita ducis
longior erit
-
vir pauper calumnians pauperes similis imbri vehementi in
quo paratur fames
-
qui derelinquunt legem laudant impium qui custodiunt
succenduntur contra eum
-
viri mali non cogitant iudicium qui autem requirunt Dominum
animadvertunt omnia
-
melior est pauper ambulans in simplicitate sua quam dives
pravis itineribus
-
qui custodit legem filius sapiens est qui pascit
comesatores confundit patrem suum
-
qui coacervat divitias usuris et fenore liberali in
pauperes congregat eas
-
qui declinat aurem suam ne audiat legem oratio eius erit
execrabilis
-
qui decipit iustos in via mala in interitu suo corruet et
simplices possidebunt bona
-
sapiens sibi videtur vir dives pauper autem prudens
scrutabitur eum
-
in exultatione iustorum multa gloria regnantibus impiis
ruinae hominum
-
qui abscondit scelera sua non dirigetur qui confessus
fuerit et reliquerit ea misericordiam consequetur
-
beatus homo qui semper est pavidus qui vero mentis est
durae corruet in malum
-
leo rugiens et ursus esuriens princeps impius super
populum pauperem
-
dux indigens prudentia multos opprimet per calumniam qui
autem odit avaritiam longi fient dies eius
-
hominem qui calumniatur animae sanguinem si usque ad lacum
fugerit nemo sustentet
-
qui ambulat simpliciter salvus erit qui perversis
ingreditur viis concidet semel
-
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui sectatur
otium replebitur egestate
-
vir fidelis multum laudabitur qui autem festinat ditari
non erit innocens
-
qui cognoscit in iudicio faciem non facit bene iste et pro
buccella panis deserit veritatem
-
vir qui festinat ditari et aliis invidet ignorat quod
egestas superveniat ei
-
qui corripit hominem gratiam postea inveniet apud eum
magis quam ille qui per linguae blandimenta decipit
-
qui subtrahit aliquid a patre suo et matre et dicit hoc
non est peccatum particeps homicidae est
-
qui se iactat et dilatat iurgia concitat qui sperat in
Domino saginabitur
-
qui confidit in corde suo stultus est qui autem graditur
sapienter iste salvabitur
-
qui dat pauperi non indigebit qui despicit deprecantem
sustinebit penuriam
-
cum surrexerint impii abscondentur homines cum illi
perierint multiplicabuntur iusti