-
ne glorieris in crastinum ignorans quid superventura pariat
dies
-
laudet te alienus et non os tuum extraneus et non labia tua
-
grave est saxum et onerosa harena sed ira stulti utroque
gravior
-
ira non habet misericordiam nec erumpens furor et impetum
concitati ferre quis poterit
-
melior est manifesta correptio quam amor absconditus
-
meliora sunt vulnera diligentis quam fraudulenta odientis
oscula
-
anima saturata calcabit favum anima esuriens et amarum pro
dulce sumet
-
sicut avis transmigrans de nido suo sic vir qui relinquit
locum suum
-
unguento et variis odoribus delectatur cor et bonis amici
consiliis anima dulcoratur
-
amicum tuum et amicum patris tui ne dimiseris et domum
fratris tui ne ingrediaris in die adflictionis tuae melior est
vicinus iuxta quam frater procul
-
stude sapientiae fili mi et laetifica cor meum ut possim
exprobranti respondere sermonem
-
astutus videns malum absconditus est parvuli transeuntes
sustinuere dispendia
-
tolle vestimentum eius qui spopondit pro extraneo et pro
alienis auferto pignus
-
qui benedicit proximo suo voce grandi de nocte consurgens
maledicenti similis erit
-
tecta perstillantia in die frigoris et litigiosa mulier
conparantur
-
qui retinet eam quasi qui ventum teneat et oleum dexterae
suae vocabit
-
ferrum ferro acuitur et homo exacuit faciem amici sui
-
qui servat ficum comedet fructus eius et qui custos est
domini sui glorificabitur
-
quomodo in aquis resplendent vultus prospicientium sic
corda hominum manifesta sunt prudentibus
-
infernus et perditio non replentur similiter et oculi
hominum insatiabiles
-
quomodo probatur in conflatorio argentum et in fornace
aurum sic probatur homo ore laudantis
-
si contuderis stultum in pila quasi tisanas feriente
desuper pilo non auferetur ab eo stultitia eius
-
diligenter agnosce vultum pecoris tui tuosque greges
considera
-
non enim habebis iugiter potestatem sed corona tribuetur
in generatione generationum
-
aperta sunt prata et apparuerunt herbae virentes et
collecta sunt faena de montibus
-
agni ad vestimentum tuum et hedi agri pretium
-
sufficiat tibi lac caprarum in cibos tuos in necessaria
domus tuae et ad victum ancillis tuis