-
haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri
Ezechiae regis Iuda
-
gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare
sermonem
-
caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile
-
aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum
-
aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia
thronus eius
-
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne
steteris
-
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut
humilieris coram principe
-
quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne
postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum
-
causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non
reveles
-
ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non
cesset
-
mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in
tempore suo
-
inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem
et aurem oboedientem
-
sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei
qui misit eum animam illius requiescere facit
-
nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et
promissa non conplens
-
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet
duritiam
-
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus
evomas illud
-
subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus
oderit te
-
iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur
contra proximum suum testimonium falsum
-
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in
die angustiae
-
et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui
cantat carmina cordi pessimo
-
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei
aquam bibere
-
prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet
tibi
-
ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam
detrahentem
-
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
-
aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra
longinqua
-
fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram
impio
-
sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui
scrutator est maiestatis opprimitur gloria
-
sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non
potest in loquendo cohibere spiritum suum