-
ne aemuleris viros malos nec desideres esse cum eis
-
quia rapinas meditatur mens eorum et fraudes labia eorum
loquuntur
-
sapientia aedificabitur domus et prudentia roborabitur
-
in doctrina replebuntur cellaria universa substantia
pretiosa et pulcherrima
-
vir sapiens et fortis est et vir doctus robustus et validus
-
quia cum dispositione initur bellum et erit salus ubi multa
consilia sunt
-
excelsa stulto sapientia in porta non aperiet os suum
-
qui cogitat malefacere stultus vocabitur
-
cogitatio stulti peccatum est et abominatio hominum
detractor
-
si desperaveris lassus in die angustiae inminuetur
fortitudo tua
-
erue eos qui ducuntur ad mortem et qui trahuntur ad
interitum liberare ne cesses
-
si dixeris vires non suppetunt qui inspector est cordis
ipse intellegit et servatorem animae tuae nihil fallit
reddetque homini iuxta opera sua
-
comede fili mi mel quia bonum est et favum dulcissimum
gutturi tuo
-
sic et doctrina sapientiae animae tuae quam cum inveneris
habebis in novissimis et spes tua non peribit
-
ne insidieris et quaeras impietatem in domo iusti neque
vastes requiem eius
-
septies enim cadet iustus et resurget impii autem corruent
in malum
-
cum ceciderit inimicus tuus ne gaudeas et in ruina eius ne
exultet cor tuum
-
ne forte videat Dominus et displiceat ei et auferat ab eo
iram suam
-
ne contendas cum pessimis nec aemuleris impios
-
quoniam non habent futurorum spem mali et lucerna impiorum
extinguetur
-
time Dominum fili mi et regem et cum detractoribus non
commiscearis
-
quoniam repente consurget perditio eorum et ruinam
utriusque quis novit
-
haec quoque sapientibus cognoscere personam in iudicio non
est bonum
-
qui dicit impio iustus es maledicent ei populi et
detestabuntur eum tribus
-
qui arguunt laudabuntur et super ipsos veniet benedictio
-
labia deosculabitur qui recta verba respondet
-
praepara foris opus tuum et diligenter exerce agrum tuum
ut postea aedifices domum tuam
-
ne sis testis frustra contra proximum tuum nec lactes
quemquam labiis tuis
-
ne dicas quomodo fecit mihi sic faciam ei reddam unicuique
secundum opus suum
-
per agrum hominis pigri transivi et per vineam viri stulti
-
et ecce totum repleverant urticae operuerant superficiem
eius spinae et maceria lapidum destructa erat
-
quod cum vidissem posui in corde meo et exemplo didici
disciplinam
-
parum inquam dormies modicum dormitabis pauxillum manus
conseres ut quiescas
-
et veniet quasi cursor egestas tua et mendicitas quasi vir
armatus