-
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende
quae posita sunt ante faciem tuam
-
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in
potestate animam tuam
-
ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii
-
noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum
-
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia
facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum
-
ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius
-
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat
quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est
tecum
-
cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones
tuos
-
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient
doctrinam eloquii tui
-
ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne
introeas
-
propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra
te causam illorum
-
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba
scientiae
-
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris
eum virga non morietur
-
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis
-
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor
meum
-
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia
tua
-
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini
esto tota die
-
quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non
auferetur
-
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum
-
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus
eorum qui carnes ad vescendum conferunt
-
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et
vestietur pannis dormitatio
-
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum
senuerit mater tua
-
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et
intellegentiam
-
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur
in eo
-
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te
-
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas
custodiant
-
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena
-
insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit
interficit
-
cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine
causa vulnera cui suffusio oculorum
-
nonne his qui morantur in vino et student calicibus
epotandis
-
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in
vitro color eius ingreditur blande
-
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus
venena diffundet
-
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa
-
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus
gubernator amisso clavo
-
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et
ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam