-
sicut divisiones aquarum ita cor regis in manu Domini
quocumque voluerit inclinabit illud
-
omnis via viri recta sibi videtur adpendit autem corda
Dominus
-
facere misericordiam et iudicium magis placent Domino quam
victimae
-
exaltatio oculorum et dilatatio cordis lucerna impiorum
peccatum
-
cogitationes robusti semper in abundantia omnis autem piger
semper in egestate
-
qui congregat thesauros lingua mendacii vanus est et
inpingetur ad laqueos mortis
-
rapinae impiorum detrahent eos quia noluerunt facere
iudicium
-
perversa via viri aliena est qui autem mundus est rectum
opus eius
-
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere
litigiosa et in domo communi
-
anima impii desiderat malum non miserebitur proximo suo
-
multato pestilente sapientior erit parvulus et si sectetur
sapientem sumet scientiam
-
excogitat iustus de domo impii ut detrahat impios in malum
-
qui obturat aurem suam ad clamorem pauperis et ipse
clamabit et non exaudietur
-
munus absconditum extinguet iras et donum in sinu
indignationem maximam
-
gaudium iusto est facere iudicium et pavor operantibus
iniquitatem
-
vir qui erraverit a via doctrinae in coetu gigantum
commorabitur
-
qui diligit epulas in egestate erit qui amat vinum et
pinguia non ditabitur
-
pro iusto datur impius et pro rectis iniquus
-
melius est habitare in terra deserta quam cum muliere
rixosa et iracunda
-
thesaurus desiderabilis et oleum in habitaculo iusti et
inprudens homo dissipabit illud
-
qui sequitur iustitiam et misericordiam inveniet vitam et
iustitiam et gloriam
-
civitatem fortium ascendit sapiens et destruxit robur
fiduciae eius
-
qui custodit os suum et linguam suam custodit ab angustiis
animam suam
-
superbus et arrogans vocatur indoctus qui in ira operatur
superbiam
-
desideria occidunt pigrum noluerunt enim quicquam manus
eius operari
-
tota die concupiscit et desiderat qui autem iustus est
tribuet et non cessabit
-
hostiae impiorum abominabiles quia offeruntur ex scelere
-
testis mendax peribit vir oboediens loquitur victoriam
-
vir impius procaciter obfirmat vultum suum qui autem
rectus est corrigit viam suam
-
non est sapientia non est prudentia non est consilium
contra Dominum
-
equus paratur ad diem belli Dominus autem salutem tribuet