-
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea
absconderis penes te
-
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam
prudentiam
-
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum
prudentiae
-
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros
effoderis illam
-
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies
-
quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et
prudentia
-
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes
simpliciter
-
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens
-
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem
semitam bonam
-
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae
placuerit
-
consilium custodiet te prudentia servabit te
-
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur
-
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas
-
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus
pessimis
-
quorum viae perversae et infames gressus eorum
-
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit
sermones suos
-
et relinquit ducem pubertatis suae
-
et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem
domus eius et ad impios semitae ipsius
-
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec
adprehendent semitas vitae
-
ut ambules in via bona et calles iustorum custodias
-
qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices
permanebunt in ea
-
impii vero de terra perdentur et qui inique agunt
auferentur ex ea