-
melior est pauper qui ambulat in simplicitate sua quam
torquens labia insipiens
-
ubi non est scientia animae non est bonum et qui festinus
est pedibus offendit
-
stultitia hominis subplantat gressus eius et contra Deum
fervet animo suo
-
divitiae addunt amicos plurimos a paupere autem et hii quos
habuit separantur
-
testis falsus non erit inpunitus et qui mendacia loquitur
non effugiet
-
multi colunt personam potentis et amici sunt dona tribuenti
-
fratres hominis pauperis oderunt eum insuper et amici
procul recesserunt ab eo qui tantum verba sectatur nihil
habebit
-
qui autem possessor est mentis diligit animam suam et
custos prudentiae inveniet bona
-
testis falsus non erit inpunitus et qui loquitur mendacia
peribit
-
non decent stultum deliciae nec servum dominari
principibus
-
doctrina viri per patientiam noscitur et gloria eius est
iniqua praetergredi
-
sicut fremitus leonis ita et regis ira et sicut ros super
herbam ita hilaritas eius
-
dolor patris filius stultus et tecta iugiter perstillantia
litigiosa mulier
-
domus et divitiae dantur a patribus a Domino autem proprie
uxor prudens
-
pigredo inmittit soporem et anima dissoluta esuriet
-
qui custodit mandatum custodit animam suam qui autem
neglegit vias suas mortificabitur
-
feneratur Domino qui miseretur pauperis et vicissitudinem
suam reddet ei
-
erudi filium tuum ne desperes ad interfectionem autem eius
ne ponas animam tuam
-
qui inpatiens est sustinebit damnum et cum rapuerit aliud
adponet
-
audi consilium et suscipe disciplinam ut sis sapiens in
novissimis tuis
-
multae cogitationes in corde viri voluntas autem Domini
permanebit
-
homo indigens misericors est et melior pauper quam vir
mendax
-
timor Domini ad vitam et in plenitudine commorabitur
absque visitatione pessimi
-
abscondit piger manum suam sub ascella nec ad os suum
adplicat eam
-
pestilente flagellato stultus sapientior erit sin autem
corripueris sapientem intelleget disciplinam
-
qui adfligit patrem et fugat matrem ignominiosus est et
infelix
-
non cesses fili audire doctrinam nec ignores sermones
scientiae
-
testis iniquus deridet iudicium et os impiorum devorat
iniquitatem
-
parata sunt derisoribus iudicia et mallei percutientes
stultorum corporibus