-
occasiones quaerit qui vult recedere ab amico omni tempore
erit exprobrabilis
-
non recipit stultus verba prudentiae nisi ea dixeris quae
versantur in corde eius
-
impius cum in profundum venerit peccatorum contemnit sed
sequitur eum ignominia et obprobrium
-
aqua profunda verba ex ore viri et torrens redundans fons
sapientiae
-
accipere personam impii non est bonum ut declines a
veritate iudicii
-
labia stulti inmiscunt se rixis et os eius iurgia provocat
-
os stulti contritio eius et labia illius ruina animae eius
-
verba bilinguis quasi simplicia et ipsa perveniunt usque ad
interiora ventris
-
qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua
opera dissipantis
-
turris fortissima nomen Domini ad ipsum currit iustus et
exaltabitur
-
substantia divitis urbs roboris eius et quasi murus
validus circumdans eum
-
antequam conteratur exaltatur cor hominis et antequam
glorificetur humiliatur
-
qui prius respondit quam audiat stultum se esse demonstrat
et confusione dignum
-
spiritus viri sustentat inbecillitatem suam spiritum vero
ad irascendum facilem quis poterit sustinere
-
cor prudens possidebit scientiam et auris sapientium
quaerit doctrinam
-
donum hominis dilatat viam eius et ante principes spatium
ei facit
-
iustus prior est accusator sui venit amicus eius et
investigavit eum
-
contradictiones conprimit sors et inter potentes quoque
diiudicat
-
frater qui adiuvatur a fratre quasi civitas firma et
iudicia quasi vectes urbium
-
de fructu oris viri replebitur venter eius et genimina
labiorum illius saturabunt eum
-
mors et vita in manu linguae qui diligunt eam comedent
fructus eius
-
qui invenit mulierem invenit bonum et hauriet iucunditatem
a Domino
-
cum obsecrationibus loquetur pauper et dives effabitur
rigide
-
vir amicalis ad societatem magis amicus erit quam frater