-
melior est buccella sicca cum gaudio quam domus plena
victimis cum iurgio
-
servus sapiens dominabitur filiis stultis et inter fratres
hereditatem dividet
-
sicut igne probatur argentum et aurum camino ita corda
probat Dominus
-
malus oboedit linguae iniquae et fallax obtemperat labiis
mendacibus
-
qui despicit pauperem exprobrat factori eius et qui in
ruina laetatur alterius non erit inpunitus
-
corona senum filii filiorum et gloria filiorum patres sui
-
non decent stultum verba conposita nec principem labium
mentiens
-
gemma gratissima expectatio praestolantis quocumque se
verterit prudenter intellegit
-
qui celat delictum quaerit amicitias qui altero sermone
repetit separat foederatos
-
plus proficit correptio apud prudentem quam centum plagae
apud stultum
-
semper iurgia quaerit malus angelus autem crudelis
mittetur contra eum
-
expedit magis ursae occurrere raptis fetibus quam fatuo
confidenti sibi in stultitia sua
-
qui reddit mala pro bonis non recedet malum de domo eius
-
qui dimittit aquam caput est iurgiorum et antequam
patiatur contumeliam iudicium deserit
-
et qui iustificat impium et qui condemnat iustum
abominabilis est uterque apud Dominum
-
quid prodest habere divitias stultum cum sapientiam emere
non possit
-
omni tempore diligit qui amicus est et frater in angustiis
conprobatur
-
homo stultus plaudet manibus cum spoponderit pro amico suo
-
qui meditatur discordiam diligit rixas et qui exaltat
ostium quaerit ruinam
-
qui perversi cordis est non inveniet bonum et qui vertit
linguam incidet in malum
-
natus est stultus in ignominiam suam sed nec pater in
fatuo laetabitur
-
animus gaudens aetatem floridam facit spiritus tristis
exsiccat ossa
-
munera de sinu impius accipit ut pervertat semitas iudicii
-
in facie prudentis lucet sapientia oculi stultorum in
finibus terrae
-
ira patris filius stultus et dolor matris quae genuit eum
-
non est bonum damnum inferre iusto nec percutere principem
qui recta iudicat
-
qui moderatur sermones suos doctus et prudens est et
pretiosi spiritus vir eruditus
-
stultus quoque si tacuerit sapiens putabitur et si
conpresserit labia sua intellegens