-
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam
-
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator
est Dominus
-
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae
-
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium
quoque ad diem malum
-
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum
fuerit non erit innocens
-
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore
Domini declinatur a malo
-
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius
convertet ad pacem
-
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum
iniquitate
-
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere
gressus eius
-
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius
-
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes
lapides sacculi
-
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia
firmatur solium
-
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur
-
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam
-
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi
imber serotinus
-
posside sapientiam quia auro melior est et adquire
prudentiam quia pretiosior est argento
-
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat
viam suam
-
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur
spiritus
-
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum
superbis
-
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat
beatus est
-
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis
eloquio maiora percipiet
-
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum
fatuitas
-
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet
gratiam
-
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas
ossuum
-
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit
ad mortem
-
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum
-
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit
-
homo perversus suscitat lites et verbosus separat
principes
-
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non
bonam
-
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua
perficit malum
-
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur
-
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo
expugnatore urbium
-
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur