-
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam
quoque destruet manibus
-
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui
infami graditur via
-
in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt
eos
-
ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae
segetes ibi manifesta fortitudo bovis
-
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis
dolosus
-
quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina
prudentium facilis
-
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae
-
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia
stultorum errans
-
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia
-
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non
miscebitur extraneus
-
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt
-
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius
deducunt ad mortem
-
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat
-
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus
-
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos
-
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et
confidit
-
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus
est
-
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt
scientiam
-
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum
-
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum
multi
-
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur
pauperi beatus erit
-
errant qui operantur malum misericordia et veritas
praeparant bona
-
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima
frequenter egestas
-
corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum
inprudentia
-
liberat animas testis fidelis et profert mendacia
versipellis
-
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit
spes
-
timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis
-
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate
plebis ignominia principis
-
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem
inpatiens exaltat stultitiam suam
-
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia
-
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat
autem eum qui miseretur pauperis
-
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in
morte sua
-
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque
erudiet
-
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum
-
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius
inutilis sustinebit