-
filius sapiens doctrina patris qui autem inlusor est non
audit cum arguitur
-
de fructu oris homo saturabitur bonis anima autem
praevaricatorum iniqua
-
qui custodit os suum custodit animam suam qui autem
inconsideratus est ad loquendum sentiet mala
-
vult et non vult piger anima autem operantium inpinguabitur
-
verbum mendax iustus detestabitur impius confundit et
confundetur
-
iustitia custodit innocentis viam impietas vero peccato
subplantat
-
est quasi dives cum nihil habeat et est quasi pauper cum in
multis divitiis sit
-
redemptio animae viri divitiae suae qui autem pauper est
increpationem non sustinet
-
lux iustorum laetificat lucerna autem impiorum extinguetur
-
inter superbos semper iurgia sunt qui autem agunt cuncta
consilio reguntur sapientia
-
substantia festinata minuetur quae autem paulatim
colligitur manu multiplicabitur
-
spes quae differtur adfligit animam lignum vitae
desiderium veniens
-
qui detrahit alicui rei ipse se in futurum obligat qui
autem timet praeceptum in pace versabitur
-
lex sapientis fons vitae ut declinet a ruina mortis
-
doctrina bona dabit gratiam in itinere contemptorum vorago
-
astutus omnia agit cum consilio qui autem fatuus est
aperit stultitiam
-
nuntius impii cadet in malum legatus fidelis sanitas
-
egestas et ignominia ei qui deserit disciplinam qui autem
adquiescit arguenti glorificabitur
-
desiderium si conpleatur delectat animam detestantur
stulti eos qui fugiunt mala
-
qui cum sapientibus graditur sapiens erit amicus stultorum
efficietur similis
-
peccatores persequetur malum et iustis retribuentur bona
-
bonus relinquet heredes filios et nepotes et custoditur
iusto substantia peccatoris
-
multi cibi in novalibus patrum et alii congregantur absque
iudicio
-
qui parcit virgae suae odit filium suum qui autem diligit
illum instanter erudit
-
iustus comedit et replet animam suam venter autem impiorum
insaturabilis