-
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit
increpationes insipiens est
-
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit
cogitationibus suis impie agit
-
non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non
commovebitur
-
mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius
quae confusione res dignas gerit
-
cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum
fraudulentia
-
verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit
eos
-
verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit
-
doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est
patebit contemptui
-
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et
indigens pane
-
novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem
impiorum crudelia
-
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem
sectatur otium stultissimus est
-
desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem
iustorum proficiet
-
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet
autem iustus de angustia
-
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta
opera manuum suarum retribuetur ei
-
via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est
audit consilia
-
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat
iniuriam callidus est
-
qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem
mentitur testis est fraudulentus
-
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae
lingua autem sapientium sanitas est
-
labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis
est repentinus concinnat linguam mendacii
-
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis
consilia sequitur eos gaudium
-
non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem
replebuntur malo
-
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt
placent ei
-
homo versutus celat scientiam et cor insipientium
provocabit stultitiam
-
manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis
serviet
-
maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono
laetificabitur
-
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem
impiorum decipiet eos
-
non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis
erit auri pretium
-
in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem