-
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum
voluntas eius
-
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem
humilitas ibi et sapientia
-
simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio
perversorum vastabit illos
-
non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem
liberabit a morte
-
iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua
corruet impius
-
iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis
capientur iniqui
-
mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio
sollicitorum peribit
-
iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo
-
simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur
scientia
-
in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione
impiorum erit laudatio
-
benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum
subvertetur
-
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem
prudens tacebit
-
qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis
est animi celat commissum
-
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi
multa consilia
-
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem
cavet laqueos securus erit
-
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt
divitias
-
benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis
est et propinquos abicit
-
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam
merces fidelis
-
clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem
-
abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui
simpliciter ambulant
-
manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum
salvabitur
-
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua
-
desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum
furor
-
alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non
sua et semper in egestate sunt
-
anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse
quoque inebriabitur
-
qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio
autem super caput vendentium
-
bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem
investigator malorum est opprimetur ab eis
-
qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi
virens folium germinabunt
-
qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus
est serviet sapienti
-
fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens
est
-
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator