-
parabolae Salomonis filius sapiens laetificat patrem filius
vero stultus maestitia est matris suae
-
non proderunt thesauri impietatis iustitia vero liberabit a
morte
-
non adfliget Dominus fame animam iusti et insidias impiorum
subvertet
-
egestatem operata est manus remissa manus autem fortium
divitias parat
-
qui congregat in messe filius sapiens est qui autem stertit
aestate filius confusionis
-
benedictio super caput iusti os autem impiorum operit
iniquitatem
-
memoria iusti cum laudibus et nomen impiorum putrescet
-
sapiens corde praecepta suscipiet stultus caeditur labiis
-
qui ambulat simpliciter ambulat confidenter qui autem
depravat vias suas manifestus erit
-
qui annuit oculo dabit dolorem stultus labiis verberabitur
-
vena vitae os iusti et os impiorum operiet iniquitatem
-
odium suscitat rixas et universa delicta operit caritas
-
in labiis sapientis invenietur sapientia et virga in dorso
eius qui indiget corde
-
sapientes abscondunt scientiam os autem stulti confusioni
proximum est
-
substantia divitis urbs fortitudinis eius pavor pauperum
egestas eorum
-
opus iusti ad vitam fructus impii ad peccatum
-
via vitae custodienti disciplinam qui autem increpationes
relinquit errat
-
abscondunt odium labia mendacia qui profert contumeliam
insipiens est
-
in multiloquio peccatum non deerit qui autem moderatur
labia sua prudentissimus est
-
argentum electum lingua iusti cor impiorum pro nihilo
-
labia iusti erudiunt plurimos qui autem indocti sunt in
cordis egestate morientur
-
benedictio Domini divites facit nec sociabitur ei
adflictio
-
quasi per risum stultus operatur scelus sapientia autem
est viro prudentia
-
quod timet impius veniet super eum desiderium suum iustis
dabitur
-
quasi tempestas transiens non erit impius iustus autem
quasi fundamentum sempiternum
-
sicut acetum dentibus et fumus oculis sic piger his qui
miserunt eum
-
timor Domini adponet dies et anni impiorum breviabuntur
-
expectatio iustorum laetitia spes autem impiorum peribit
-
fortitudo simplicis via Domini et pavor his qui operantur
malum
-
iustus in aeternum non commovebitur impii autem non
habitabunt in terram
-
os iusti parturiet sapientiam lingua pravorum peribit
-
labia iusti considerant placita et os impiorum perversa