-
parabolae Salomonis filii David regis Israhel
-
ad sciendam sapientiam et disciplinam
-
ad intellegenda verba prudentiae et suscipiendam eruditionem
doctrinae iustitiam et iudicium et aequitatem
-
ut detur parvulis astutia adulescenti scientia et
intellectus
-
audiens sapiens sapientior erit et intellegens gubernacula
possidebit
-
animadvertet parabolam et interpretationem verba sapientium
et enigmata eorum
-
timor Domini principium scientiae sapientiam atque doctrinam
stulti despiciunt
-
audi fili mi disciplinam patris tui et ne dimittas legem
matris tuae
-
ut addatur gratia capiti tuo et torques collo tuo
-
fili mi si te lactaverint peccatores ne adquiescas
-
si dixerint veni nobiscum insidiemur sanguini abscondamus
tendiculas contra insontem frustra
-
degluttiamus eum sicut infernus viventem et integrum quasi
descendentem in lacum
-
omnem pretiosam substantiam repperiemus implebimus domos
nostras spoliis
-
sortem mitte nobiscum marsuppium unum sit omnium nostrum
-
fili mi ne ambules cum eis prohibe pedem tuum a semitis
eorum
-
pedes enim illorum ad malum currunt et festinant ut
effundant sanguinem
-
frustra autem iacitur rete ante oculos pinnatorum
-
ipsique contra sanguinem suum insidiantur et moliuntur
fraudes contra animas suas
-
sic semitae omnis avari animas possidentium rapiunt
-
sapientia foris praedicat in plateis dat vocem suam
-
in capite turbarum clamitat in foribus portarum urbis
profert verba sua dicens
-
usquequo parvuli diligitis infantiam et stulti ea quae sibi
sunt noxia cupiunt et inprudentes odibunt scientiam
-
convertimini ad correptionem meam en proferam vobis
spiritum meum et ostendam verba mea
-
quia vocavi et rennuistis extendi manum meam et non fuit
qui aspiceret
-
despexistis omne consilium meum et increpationes meas
neglexistis
-
ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo cum
vobis quod timebatis advenerit
-
cum inruerit repentina calamitas et interitus quasi
tempestas ingruerit quando venerit super vos tribulatio et
angustia
-
tunc invocabunt me et non exaudiam mane consurgent et non
invenient me
-
eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non
susceperint
-
nec adquieverint consilio meo et detraxerint universae
correptioni meae
-
comedent igitur fructus viae suae suisque consiliis
saturabuntur
-
aversio parvulorum interficiet eos et prosperitas stultorum
perdet illos
-
qui autem me audierit absque terrore requiescet et
abundantia perfruetur malorum timore sublato